- ALVEUS Lusorius
- ALVEUS Lusoriusmemoratur Plinio l. 37. c. 2. ex actis triumphorum Pompeii Magni: Transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus, latum pedes tres, longum pedes quatuor; tertia enim pars longitudinis adiciebatur ut plurimum in illis lusoriis alveis fabricandis, cuiusmodi etiam hodieque forma nostrorum alveolorum est, quae tablaria dicimus. Aliter Tabula Lusoria; unde ipse ludus, qui alias Alea, Tabula quoque appellatus est, quô nomine totam ludi complexionem intelligunt Auctores, tesseris calculisque constantem et in tabula seu alveo lusitari consuetam: Tria namque totum hunc constituebant ludum, tesserae et calculi, cum tabula lineis XII. conscripta. Graecis Α᾿βάκιον et πλιοθἰον πεττευτικον`: Cuiusmodi Alvei seu Tabulae veteris Lusoriae formam, ex thesauro Antiqq. Inscript. Gruteri prolatam, subicit curiosi Lectoris oculis, apud Vopiscum in Proculo c. 13. Salmasius, cuius inscriptio sic habet mixobarbara: ΟΔΕ ΠΕΨΩΝ ΤΟΝ ΙΞΤΑ ΒΩΑΙΑ ΙΞ ΧΞ ΝΙ ΚΑ ΚΕ ΒΟΙΘΙ ΤΟΥΞ ΓΠΑ ΖΑΝΤΑΞ ΑΦΤΟΝ ΚΑΙ ΠΕΨΟΝ ΤΑΞ ΙΞ ΤΑ ΒΟΑΙΑ ΑΜΗΝ Quae verba ita constituenda esse ait: Ω῟δε παιζόντων ἐς τὰ βὸλια Ι᾿ηϚοῦς Χριςτὸς νικᾷ καὶ βοηθεῖ τοὺς γράψαντας αὐτὸν καὶ παίζοντας εἰς τὰ βόλια. E quibus apparet, hanc tabulam Christiani hominis fuisse. Nam et crucem in medio figendam curavit et Christi, nomen IC XC. scribendum, parum Christiane; Impie quoque adiutorem illum futurum dicit ludentibus aleam, legibus vetitam bonisque moribus contrariam; omnibus olim Christianis impermissam; posteaque solis interdictam Clericis, ut diximus supra, in Alea; et plura infra, ubi de Tabula Lusoria, seu Tesseraria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.